(Om laudetur Domina Nobilissima Sapientia Transcendens!)
Sūtra Cordis Magnae Sapientiae Transcendentis.
Bodhisattva Avalokita,
profundam Sapientiam transcendentem excolens,
quinque complexuum vacuam naturam conspexit,
et hoc modo omnes dolores superavit.
– Shāriputra, forma dissimilis non est vacuitatis
vacuitas dissimilis formae non est.
Forma est vacuitas, vacuitas forma est.
Item sensus, perceptiones, propensiones, conscientia.
– Shāriputra, omnia phaenomena natura vacua sunt:
non nata neque exstincta, non pura neque impura,
non crescentia neque decrescentia.
Ideo in vacuitate
forma, sensus, perceptio, propensio, conscientia non est;
non oculus, auris, nasus, lingua, corpus, mens;
non species, sonus, odor, sapor, contactus, notio.
Sensus videndi non est, neque alia elementa huius generis
usque ad mentis conscientiam.
Ignorantia non est, neque finis eius, aliaque huius generis
usque ad senectutem et mortem, neque finis eorum est.
Dolor non est, non ortus, non exitus, non Via.
Scientia non est, neque adeptio.
Cum nihil adipiscendum sit
bodhisattva Sapientia transcendente nisus,
animo libero ab impedimentis vivit.
Sine impedimentis nulla timet,
falsas cogitationes relinquit et summum Nirvāna fit.
Cum Sapientia transcendente nitantur, omnes Buddha trium temporum
perfectam Illuminationem consequuntur.
Scito igitur Sapientiam transcendentem
sublime mantra esse, mantra magnum et fulgens,
maximum mantra, mantra sine aequali,
quod omnes dolores dissolvere potest.
Verum est, sine errore.
Proinde mantra Sapientiae transcendentis ita pronuntia:
GATE GATE PĀRAGATE PĀRASAMGATE BODHI SVĀHĀ! (x3)
(Ivit, ivit, transivit, totum transivit, Illuminatio tum sit!)